Placentia
Locus: 45°3′0″N 9°42′0″E
Numerus incolarum: 102 465
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Piacenza
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Calendascum, Caput Ursi, Cornu Iuvene, Gossolengum, Granianum Trebiense, Potentianum, Pons Nure, Rotofredum, Fanum Sancti Rochi in Portu, Fanum Sancti Stephani (Provincia Laudensis), Casellae Landorum, Polexenum
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Placentia[1][2] (-ae, f.; alia nomina: Plasentia[2] et cetera; Italiane: Piacenza) est Urbs Italiae et municipium, circiter 102 410 incolarum, in Regione Aemilia-Romania (Aemilia) sita et caput Provinciae Placentinae. Urbani Placentini[2] appellantur.
Urbs apud flumen Padum sita est.
Haec urbs est statio in via Francigena, quae peregrinos Romam ducit. In itinerario Sigerici, Fidentia, cum nomine Placentia, submansio XXXVIII fuit.
Insignia
[recensere | fontem recensere]Alia nomina
[recensere | fontem recensere]Alia latina nomina urbis sunt[2]: Plecyenza, Plasencia, Piacentina Civitas, Placencia, Picentum, Picentia, Piaxenza.
Latina nomina urbani sunt[2]: Placentini et Piaxentini.
Geographia
[recensere | fontem recensere]- Aemilia (terra),
Historia
[recensere | fontem recensere]Urbs a Romanis cum Cremona apud aliam ripam Padi ut castrum condita est anno 218 a.C.n. Quam statim, Hannibale transeunte in campo Padano, Galli Boiani seditiosi comminantur.
Proelium Placentiae opposuit anno 456, Avito et Ricimero imperatoribus. Vicit autem Ricimer. Avito parcuit et eum fieri episcopum Placentiae sivit.
Anno 1095, fuit sedes concilii Placentiae, ex quo oritur prima pugna Crucis.
Ab anno 1545, Placentia ad Ducatum Parmae et Placentiae pertinuit.
Anno 1796, Napoleo Bonaparte ducem Austriae Beaulieum fallit et transit Padanum in Placentia die 7 Maii, quod annona potiri eum sinit, cogere Beaulieum signa vertere, et in proelio Lai Pompeiae die 10 Maii vincere. Napoleo Placentiam Rei Publicae Cispadanae (postea Rei Publicae Cisalpina et ab anno 1802 Rei Publicae Italiae appellatae) coniunxit.
Post cladem Napolonis anno 1815, Ducatus Parmae et Placentiae restitutus est, sed anno 1860 Placentia Regno Sardiniae (ab anno 1861 Regno Italiae) coniuncta est.
Praeclari cives
[recensere | fontem recensere]Placentiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi praeclari viri atque feminae, inter eos:
- Melchior Gioia, eruditus, oeconomiae peritus et politicus Italianus.
- Iulius Maria Della Somaglia, cardinalis secretarius status
- Iacobus Maria Radini-Tedeschi, episcopus
- Georgius Armani, clarissimus sumptuosorum vestum factor et officinarum magister.
Ecclesia Catholica Romana
[recensere | fontem recensere]Placentia, cum Bobio, sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est, et praesens episcopus est Ioannes Ambrosio. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Placentina-Bobiensis est.
Fractiones, vici et loci in municipio
[recensere | fontem recensere]Fractiones
[recensere | fontem recensere]- Borghetto,
- Gerbido,
- I Vaccari,
- La Verza,
- Le Mose,
- Montale,
- Mortizza,
- Mucinasso,
- Pittolo,
- Roncaliae,
- San Bonico,
- Vallera.
Municipia finitima
[recensere | fontem recensere]- Calendascum,
- Caorsum,
- Casellae Landorum (LO),
- Cornu Iuvene (LO),
- Gossolengum,
- Granianum Trebiense,
- Potentianum,
- Pons Nure,
- Rotofredum,
- Fanum Sancti Rochi in Portu (LO),
- Fanum Sancti Stephani Laudensium (LO).
Nexus interni
- Aemiliam-Romaniam (regionem),
- Aemiliam (terram),
- Provinciam Placentinam,
- Ducatus Parmensem et Placentinum
- Viam Francigenam,
- Urbes Italiae.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Placentiam spectant. |
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Collocatio finium Municipii Placentiae in Provincia Placentina.
-
Ecclesia Sancti Sixti
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Alberto Nocentini, Toponimi italiani: origene ed evoluzione in "Toponomastica"
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}