Nicolaus Constantinus Čiurlionis
Obitus: 10 Aprilis 1911; Varsovia
Patria: Imperium Russicum
Familia
Proles: Danuta Čiurlionytė-Zubovienė
Memoria
Nicolaus Constantinus (Lithuanice Mikalojus Konstantinas[1]) Čiurlionis, die 10 Septembris[2] anno 1875 natus et 28 Martii[3] 1911 mortuus, fuit pictor (generis floralis) et musicographus Lituanus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Organistae e Druskininkai filius, Varsoviae (1894—1899) et Lipsiae (1894—1899) ut musicographus educatus, postea Varsoviae picturam studuit. Anno 1908 Petropoli socius Mundi artis factus est. Mortuus est morbo; Sophia Kymantaitė-Čiurlionienė uxor eius fuit.
Opera
[recensere | fontem recensere]Poemata symphonica In silva (1900—1901) et Mare (1903—1907), aperturam Keystutum (1902), cantatam De profundis (1899) et permulta opera ad clavile composuit. Picturas saepe in series coniungebat; tales sunt series picturarum ternarum (triptycha Fabella, Fabella regum) vel quaternarum, quas Sonatas nominabat (Sonata veris, Sonata solis, Sonata maris), aliae series Creatio mundi (13 imagines), Signa Zodiaci etc.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Creatio mundi, pars VI (1905—1906)
-
Praeteritum (1907)
-
Andante (IV) (1908)
-
Cruces viales Samogiticae (1909)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Russice Nicolaus Constantini filius, Николай Константинович.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 22 Septembris Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 10 Aprilis Gregoriano.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]- 2420 Čiurlionis, asteroides
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art • Classical Archives |