Calamitas hominum in Europam profugorum
Calamitas hominum in Europam profugorum est discrimen sociale et politicum a crescrenti numero hominum motum qui anno 2015 in Unionem Europaeam trans mare Mediterraneum aut per Europam meridiamam vel Europam meridio-orientalem migraverunt, asylum petentes. Veniunt ex Oriente Medio (Syria, Iraci), Africa (Erythraea, Nigeria, Somalia, Sudania, Gambia), Balcania (Kosovia, Albania, Serbia, Bosnia et Herzegovina, Macedonia), atque Asia meridiana (Afgania, Pakistania, Bangladesa). Curator supremus Consociationis Nationum pro Exsulibus dicit ex plure quam 400 000 exsulum qui trans Mediterraneum migraverunt, 50% ex Syria, 13% ex Afgania, 8% ex Erythraea venisse; 72% viros adultos fuisse; et fere 3 000 mortuos esse.[1] Principalis causa numeri crescentis est Bellum civile Syriacum, quod anno 2011 coepit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Refugees and migrants crossing the Mediterranean to Europe". United Nations High Commissioner for Refugees. 11 Septembris 2015.