Content-Length: 99573 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Dominium_intellectuale

Dominium intellectuale - Vicipaedia Jump to content

Dominium intellectuale

E Vicipaedia

Quid sit dominium intellectuale (Francogallice propriété intellectuelle), Conventio, quae instituit Totius Orbis Institutum pro Proprietate Intellectuali[1] (Anglice "WIPO" World Intellectual Property Organization) et Holmiae anno 1967 obsignata est, definit, nam dicit eam esse summam iurium pertinentium ad:

  1. opera litterarum, artis et scientiae[2];
  2. fabulas ab artificibus actas, phonogrammata atque acroamata;
  3. inventa in omnibus campis ingenii humani;
  4. discooperta scientifica;
  5. typos industriae;
  6. sigilla et nomina mercatoria;
  7. tutelam contra aemulationem vitiosam.

De diplomatibus et sigillis mercatoriis

[recensere | fontem recensere]

Ex iure naturae quilibet ius strictum habet ut sui ipsius ingenii et laboris adhibiti mercedem percipiat; ast cum illius mercedis limites ex mera lege naturali non apte definiri possint, recte et iuste tum lege positiva, tum pactis ex iure gentium constitutis definiuntur: illud ius ad laboris mercedem hodie lato sensu dominium industriae dicunt, seu dominium industriale (Francogallice propriété industrielle). Limites illius dominii seu rectius iuris ad mercedem laboris praestiti ius positivum definire potest aut diplomate (Anglice patent; Italice brevetto), aut usu privilegiati sigilli mercatorii (Anglice trademark; Italice marchio).

Diplomate industriae auctori aut inventori tantum ius aut privilegium conceditur artem aut industriam a se inventam exercendi. Quilibet ius sibi acquirere potest ut ipse solus res, quas aut confecit, aut vendit, sigillo suo mercatorio signet, dummodo condiciones lege statutas servaverit. Qui vero merces fraudulenter signatas sigillo, cuius usum privilegiatum alter habet, scienter aut vendit, aut vendendas exponit, paenis lege statutis afficitur. Praeterea cum usus prohibitus sigilli mercatorii sit actio illegitima, lege tribuitur facultas petendi reparationem illius damni, quod quis illegitimo illo usu subiit[3].

De Conventione Parisiorum

[recensere | fontem recensere]

Pacto Parisiis inito[4] conventum fuit ut cives illarum nationum, quae conventioni adhaeserunt, in omnibus earum terris fruantur quod attinet ad diplomata, typos industriae, sigilla mercatoria iisdem iuribus ac gubernia ad industriae dominium protegendum civibus suis tribuunt aut tribuent[5].

  1. Ioannes Paulus Agricola, Lexicon terminorum iuridicorum et politicorum, Verlag Alma Mater, Saarbrücken, 2008, sub voce WHO, quae similis est WIPO
  2. H. Noldin S. J., Quaestiones morales de principiis theologiae moralis, Oeniponte, typis Fel. Rauch (C. Pustet), 1894, p. 324
  3. P. H. Marres, De iustitia secundum doctrinam theologicam et principia iuris recentioris, speciatim vero neederlandici, Ruraemundae, typis J. J. Romen et fil., 1889, p. 30
  4. Convention internationale pour la protection de la propriété industrielle conclue à Paris le 20 Mars 1883
  5. ibidem

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bouchoux, Deborah E. Intellectual Property: The Law of Trademarks, Copyrights, Patents, and Trade Secrets. Novi Eboraci: Delmar, 2012.
  • Lessig, Lawrence. Free Culture: The Nature and Future of Creativity. Novi Eboraci: Penguin, 2005.
  • McJohn, Stephen M. Examples & Explanations: Intellectual Property. Novi Eboraci: Wolters Kluwer, 2015.
  • Torti, Valerio. Intellectual Property Rights and Competition in Standard Setting: Objectives and Tensions. Londinii: Routledge, 2016.

Nexus interni









ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Dominium_intellectuale

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy