Ovarium
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Ovarium[1] sive oophoron[2] (Graece oophoron) est utrum duorum organorum gignendi animalis muliebris (ergo et Hominis sapientis), quod nonnulla hormonta feminina (oestrogenum et progesteronum) et ova effert et continet.
Mascula animalium hominumque organum ei simile est testis.
Morbi ovariorum et benigni et maligni videntur, inter quos quidam tumores ovariorum.
Structura (anatomia) ovarii
[recensere | fontem recensere]Ovaria - dextrum et sinistrum - in cavitate peritoneale iacent.
Ligamenta
[recensere | fontem recensere]Utraque ovarium per fibrosum ligamentum ovarii proprium utero adiungitur. De latere altero ligamentum suspensorium ovarii quibusdam vasis sanguineis ovarii (arteria ovarica, vena ovarica, plexu ovarico) prosecutum ovarium cum pelvi nectit.
Structura microscopica
[recensere | fontem recensere]Fere solum microscopii ope visibiles sunt structurae ovarii tenuiores: Superficies ovariorum de singulari strato cellularum mesothelialium cuboidearum vel columnaria usque consistit. Superficies haec stratum extremum stratum germinale, cum epithelio squamoso et cuboideo, cingit. Stratum externum est cortex ovarii cum folliculis ovaricis; stratum internum medulla ovarii.
Providentia vascularis
[recensere | fontem recensere]Arteria ovarica cum anastomosi
[recensere | fontem recensere]Utrumque ovarium de arteria ovarica, vel dextra vel sinistra providetur. Praeterea ex arteria uterina anastomosis connexa cum arteria ovarica est. Sanguis utroque modo ex aorta abdominali oritur: Arteria ovarica infra arteriam renalem truncum aortae relinquit, postea in ligamento suspensorio ovarii ovarium consequitur. Anastomosis ex arteria uterina inferius ex arteria iliaca interna primo ante ureterem in ligamento cardinali ad uterum fluit. Illinc anastomosis in arteriam ovaricam ducens invenitur.
Vena ovarica
[recensere | fontem recensere]Utraque vena ovarica et ramuli eius ramulos arteriales sequuntur. Circum hilum plexus venosus locatus est. Vena ovarica dextra directe in venam cavam inferiorem procedit, sed vena ovarica sinistra in venam renalem.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Dissertatio inauguralis pathologica: De ovarii degenerationibus. 1844.