Content-Length: 175470 | pFad | https://la.wikipedia.org/wiki/Traianus

Traianus - Vicipaedia Jump to content

Traianus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Effigies e Castris Veteribus.

Marcus Ulpius Nerva Traianus (18 Septembris 539 Augusti 117), secundus eorum qui quinque imperatores boni dicuntur, unusque ex imperatoribus optimis ab historicis ipsisque Romanis antiquis aestimatus, fuit imperator Romanus ab anno 98 usque ad mortem. Eo regnante, Imperium Romanum suum maximum terrarum spatium assecutum est.

De vita privata

[recensere | fontem recensere]

Traianus erat filius Marci Ulpii Traiani, senatoris et ducis egregii, ex familia Romana nobili. Familia in provincia Baetica in Hispania consederat quondam prope extremum Secundum Bellum Punicum. Traianus ipse modo unus ex multis Ulpiis praeclaris in stirpe quae diu post eius mortem superfuit. Eius mater e gente Marcia orta creditur quia sorori Traiani nomen erat Marciana. Anno incerto Plotinam uxorem duxit e qua liberos non genuit (Hadrianus ei per adoptionem successit qui neptem sororis Marcianae duxerat).

Traianus Italicae natus est. Cum adulescens esset, per acies exercitus ascendit, stipendia merens in aliquot regionum pugnacissimi finum imperii praeter Rhenum. Traianus praefectus Syriae fuit. Circa annum 75 legatus legionis fuit in Syria, tum quaestor, deinde anno 84 praetor. Annis 86 ad usque 89 legatus Legionis VII Geminae erat, tum anno 91 consul I ordinarius. Bellis Domitiani contra Germanos interfuit et unus ex ducibus primis imperii agnitus erat cum Domitianus anno 96 necatus est. Eo anno exeunte legatus Augusti pro praetore Germaniae Superioris factus est[1].

Gloria sua ei bene servivit Nerva imperatore, successore Domitiani, regnante, qui invisus cum exercitu erat et eorum subsidio egit. Hic appellando Traianum successorem suum effecit aestivo 97. Imperator futurus Hadrianus erat qui nuntium adoptationis eius Traiano attulit, et sic favorem Traiani in reliqua parte vitae suae habuit. Cum Nerva 27 Ianuarii anno 98 mortuus sit, Traianus valde honoratus sine casu successit, secundus ille inter principes Romanorum qui extra Italiam nati sunt.

Nummus Traiani Imperatoris.
Nummus Traiani Imperatoris, terga.

Marcus Ulpius Traianus senator postquam ad imperatoriam dignitatem pervenit Imperator Caesar Nerva Traianus Augustus Germanicus publice appellatus est. Quibus nominibus cognomina e victoriis addidit Dacicus (anno 102), Optimus (anno 114 sed iam antea in nummis 'Optimus Princeps' dicebatur), Parthicus (anno 116). Statim mortuo Nerva pontifex maximus factus est. Appellationem patris patriae aliquamdiu aspernatus[2] mox ceteris titulis anno incerto adiecit. Secundum consulatum anno 98 gessit, deinde COS III anno 100, COS IV anno 101, COS V anno 103, COS VII anno 112 fuit. Tribuniciam potestatem die 27 octobris 97 primum accepit quae deinde quotannis renovata est usque ad vicesimam primamː nam bis anno 99 renovata esse creditur primo die anniversario 27 Octobris (TR POT III) et iterum die 10 Decembris (TR POT IV) quia illo die tribuni plebis in consulum republica officium inibant. Atque ita in posterum quotannis die 10 Decembris.

Novus imperator a populo Romano magno cum fervore salutatus est, quem bene regendo et sine caede quae regnum Domitiani notaverat meruit. Traianus alimenta populo Romano auxit. Multos qui iniuste a Domitiano inclusi erant liberavit et aliquantum praedii quod Domitianus publicaverat restituit, inceptus a Nerva antequam obiit. Favor populi tantus erat ut Senatus tandem Traiano dignitatem optimum donaret. Traianus notus erat quod creavit urbi structuram novam.

De bello Dacico

[recensere | fontem recensere]

Vero sicut miles Traianus praeclarissimus est. Anno 101 impetum ulciscendi causa Dacos dedit, et anno proximo Decebalum, rex eorum, suo parere impulit, postquam Traianus civitatem eius Sarmizegetusam ceperat. Deinde Traianus victor Romam rediit et dignitatem Dacici Maximi donatus est.

Decebalus autem rebellionem denuo ad fines incitare mox incepit, invitans ad regna septentrionalis Danuvii cum eo se iungere. Traianus denuo in aciem descendit, machinatores sui erigentes pontem ingentem super flumen, et anno 106 Daciam omnino vicit. Sarmizegetusa deleta est, Decebalus mortem sibi conscivit, et in situm veterem civitatis Traianus novam urbem nomine Colonia Ulpia Traiana aedificavit. Romanos in Daciam constituit et eam ut novam provinciam Imperii addidit.

Eodem tempore prope, regnum Nabataea, ultimo rege suo mortuo, exivit. Rex regnum Traiano legaverat, ut cum Dacia vinceretur, Imperium nova provincia Arabia Petraea potitus sit.

De Traiano et Plinio

[recensere | fontem recensere]

In septem annis sequentibus Traianus velut ciues regnabat, cum eodem clamore quam antea. Inter hoc tempus Traianus et C. Plinius Caecilius Secundus de Christianis inter se scripserunt. Imperator Plinium ab eis manum abstinere nisi aperte venerati sunt iussit. Aliquot aedificia, viae, monumentaque nova in Italia Iberiaque erexit. Magnificum Forum Traiani, includens Columnam Traiani, ad commemorandam victoriam in Dacia erectum , adhuc Romae stat. Etiam arcus triumphalis Emeritae, eo tempore civitas Lusitaniae, stat adhuc.

De bello Parthico

[recensere | fontem recensere]

Anno 113 ultimum bellum ingressus est, irritatus a Parthis qui regem inacceptabilem in regnum Armeniae posuerant, super quod ambo imperia principatum tempus Neronis abhinc communicaverant. Primus Traianus in Armenian progressus est et regem depulit et regnum ad Romam annexuit. Deinde ad meridiem in Parthiam ipsam progressus est et anno 116 urbes Babylonem, Seleuciam denique civitatem Ctesiphontem cepit. Ad Sinum Persicum perrexit unde Mesopotamiam esse provinciam novam imperialem denuntiavit et se esse nimis senem vestigiis Alexandri Magni ingredi deploravit.

Posteriore anno in Persiam transcendit et urbem Susa cepit. Traianus regem Osroem depulit et Parthamaspates in regnum posuit. Imperium Romanum amplius ad orientem numquam processit.

Hinc bellum et salus uterque Traianum defecit. Arx Hatra in flumine Tigris ei restitit, et Iudaei Mesopotamiique rebellaverunt. Traianus exercitum removere impulsus est. Requiescens in Cilicia et cogitans alium bellum contra Parthos, in morbum incidit. Salus sua degeneravit usque ad mortem suam aestivo 117. Hadrianus successor suus pronuntiavit, qui Mesopotamiam Parthiae reddidit sed omnes alias terras a Traiano victas conservavit.

Post regnum suum omnis imperator nouus a Senatu cum prece felicior Augusto, melior Traiano honoratus est. Dissimilis multis aliis dominis temporibus suis laudatis, existimatio Traiani ad hodiernum superat.

Via Traiana at Monopolis ad Brundisium

Fontes de vita et principatu Traiani

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • E. M. Smallwood, Documents Illustrating the Principates of Nerva, Trajan and Hadrian. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1966.
  • P. A. Roche, "The Public Image of Trajan's Family", Classical Philology, 2002: 41-60
  • Karl Strobel, Kaiser Traian. Eine Epoche der Weltgeschichte, Friedrich Pustet, 2019 (secunda ed.) Recensio critica
  • Ronald Syme, Tacitus. Oxonii: Oxford University Press, 1958.
  • Hildegard Temporini, Die Frauen am Hofe Trajans. Ein Beitrag zur Stellung der Augustae im Principat, De Gruyter, 1978 Recensio critica

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Traianum spectant.
  1. Dietmar Kienast, Römischer Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 122
  2. Plinius, Panegyricus Traiani 84.
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus XV et Marcus Cocceius Nerva II
Consul
91
cum
Manio Acilio Glabrione
Successores:
Imp. Caesar Domitianus Augustus XVI et Quintus Volusius Saturninus
Antecessores:
Imp. Caesar Nerva Augustus III et Lucius Verginius Rufus III
Consul
98
cum
Imp. Caesare Nerva Augusto IV
Successores:
Aulus Cornelius Palma Frontonianus et Quintus Sosius Senecio
Antecessores:
Aulus Cornelius Palma Frontonianus et Quintus Sosius Senecio
Consul
100
cum
Sexto Iunio Frontino III
Successores:
ipse IV et Quintus Articuleius Paetus
Antecessores:
ipse III et Sextus Iulius Frontinus III
Consul
101
cum
Quinto Articuleio Paeto
Successores:
Lucius Iulius Ursus Servianus II et Lucius Licinius Sura II
Antecessores:
Lucius Iulius Ursus Servianus II et Lucius Licinius Sura II
Consul
103
cum
Manio Laberio Maximo
Successores:
Sextus Attius Suburanus Aemilianus II et Marcus Asinius Marcellus
Antecessores:
Gaius Calpurnius Piso et Marcus Vettius Bolanus
Consul
112
cum
Tito Sexto Cornelio Africano
Successores:
Lucius Publilius Celsus II et Gaius Clodius Crispinus








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Traianus

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy