Alexander Lăpușan
Alexander (Dacoromanice Alexandru) Lăpușan (natus die 1 Februarii 1955 in Ţăndărei in Ialomiţa circulo; mortuus die 17 Maii 2016) machinator et rerum politicarum peritus Dacoromanicus fuit.
Munus
[recensere | fontem recensere]Ad usque annum 1980 apud Institutum Polytechnicum Iassii mechanicae agriculturae studebat atque machinator factus est. Deinde ad annum 1989 pro societate commerciali in Claudiopoli operam dedit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Lăpușan, sodalis factionis Socialis Democraticae[1], annis 1990–1992 atque 1996–2004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. Anno 1991 praefectus urbis oppidi Dej erat et annis 1992–1996 secretarius statalis in ministerio agriculturae Romaniae erat. A die 3 Septembris ad usque 11 Decembris 1996, Lăpușan etiam ipse minister agriculturae in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fungebatur. Die 17 Maii 2016 mortuus est[2].
Familia
[recensere | fontem recensere]Uxorem duxit atque filium habet.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]
Nicolaus Ștefan 1989 · Ioannes Țipu 1990 · Petrus Mărculescu 1991 · Ioannes Oancea 1992 · Valerius Tabără 1994 · Alexander Lăpușan 1996 · Dinu Gavrilescu 1996 · Ioannes Abraham Mureșan 1998 · Elias Sârbu 2000 · Petrus Daea 2004 · Georgius Flutur 2004 · Daniel Motreanu 2006 · Decebalus Traianus Remeș 2007 · Dacianus Cioloş 2007 · Elias Sârbu 2008 · Radu Mircea Berceanu 2009 · Michael Dumitru 2009 · Valerius Tabără 2010 · Stelianus Fuia 2012 · Daniel Constantin 2012 · Ioachimus Irimescu 2015 · Petrus Daea 2017 · Nechita Hadrianus Oros 2019 | |