Immaculata Conceptio
Immaculata Conceptio Beatae Virginis Mariae est doctrina Ecclesiae Catholicae quae Virginem Mariam esse illibatam declarat, a peccato originali a momento suae conceptionis liberam. Quae doctrina, saepe cum eius partu virginali vel annuntiatione Christi confusa, de conceptione Mariae in utero Sanctae Annae matris tractat.
Maria ergo concepta modo humano, tamen praeservata celebratur a labe originali, id quod expressum est in graduali missae secundum ritum ut dicunt Tridentinum verbis depromptis e Cantico Canticorum paucis mutatis: "Tota pulchra es, Maria: et macula originalis non est in te."[1] Iam ab Origene vocatur immaculata, et festa eius Immaculatae Conceptionis diutissime in Christianismo celebrata, dogma a Pio Papa IX die 8 Decembris 1854 in "Ineffabilis Deus" constitutione apostolica declarata est. Inde quotannis die 8 Decembris sollemnitas Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis celebratur.
Bibliographia
recensere- de Luna y Arellano, Michael.1652. Theoremata sacra, theologica et Juridica, tropica et anaglyphica, pro immaculata deiparae virginis conceptione. Bruxellis.
- Plazza, Benedictus. 1747. Caussa immaculatae conceptionis Mariae . . . agitata et conclusa. Panormi.
- Quirinus de Salazar, Ferdinandus. 1625. Defensio pro immaculata deiparae Virginis conceptione. Lutetiae.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Immaculatam Conceptionem spectant. |
Notae
recensere- ↑ Canticum Canticorum 4.7.