Praepositio est pars orationis, quae alteri verbo praeponi solet (unde nomen). Nihilominus perpaucae earum etiam post supplementum ponuntur. Creando inter duo verba vinculo praepositio unum verbum alteri facit quodammodo subiectum. Praepositionis enim est nomen vel localiter vel temporaliter vel causaliter vel concessive vel modaliter ad sententiam referre. Praepositiones non flectuntur.

Praepositiones Latinae

recensere

Pleraeque praepositiones Latinae ex adverbiis ortae sunt et eorum muneribus fungi possunt. In pervetusta lingua Latina praepositiones, quae in Latinitate classica accusativo iunguntur, ablativo casui iungebantur.

Quattuor sunt praepositionis genera:

  1. quae accusativum regunt (e.g.apud tabernam”, “inter nos”)
  2. quae ablativum regunt (e.g.sub iudicio”, “e Germania”)
  3. quae utrumque casum regunt (e.g.in hunc locum ponere”, “in hoc loco esse”)
  4. quae genitivum regunt (e.g. “huius rei ergo”, “labrorum tenus”)

Quae autem novissimae apud veteres aut neglegebantur aut non pro praepositiones habebantur.

Iuxta Donatum etiam praefixa inter praepositiones numerabantur, quae ab hodiernis grammaticis pro morphematibus habentur.

Nexus interni


Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy