Jump to content

Immobile

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Res immobiles)
Charta architecturalis, anno 1734: castellum est res immobilis

Immobile[1] est proprietas quod natura et iure moveri non potest. Ergo e contrario sunt res mobiles quae de loco in locum salvae et integrae moveri possunt. Multae leges res immobiles et mobiles discernunt.[2][3] Secundum ius civile aliquarum civitatum, actus publicus a notario rogatus necesse est ut res immobiles emantur.

Res immobiles sunt, exemplorum gratia, fundi (interdum quoque praedium et fundorum proprietas appellati), terra, agri, loci, opes naturae vel arca, domus et aedificia ei affixa.

  1. "Immobile" in Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre
  2. Secundum leges populares Germanicas fuit traditio Francorum de desponsatione ineunte Medio Aevo: … Quo facto tunc Seneca det Fabio vadimonio quod dederit Semproniam ad legitimam conjugem, et mittet eam sub mundio cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus, ….August Ludwig Reyscher: Beiträge zur Kunde des deutschen Rechts, t. 1.. Tübingen 1833, p.83.
  3. Ad exemplum: Charta regis Ludovici donationem monasterii Fabarensis in favorem abbatis Salomonis episcopi Dioecesis Constantiensis anno 905 factam describit: … cum aecclesiis decimis cum curtilibus aedificiis locis vicis ac villis mancipiis familiis utriusque sexus campis montibus vineis agris pratis pasquis silvis aquis aquarumve decursibus viis exitibus ac reditibus terris cultis et incultis molinis piscationibus quesitis et inquirendis mobilibus et immobilibus omnibusque appendiciis suis, …. Elisabeth Meyer-Marthaler, Franz Perret: Bündner Urkundenbuch. T. 1 (390–1199), Curiae Raetorum 1955, p. 73.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad immobilia spectant.
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy