Carolus Fridericus Philippus de Martius
Obitus: 13 Decembris 1868; Monacum
Patria: Regnum Bavariae
Familia
Memoria
Carolus Fridericus Philippus de Martius (Theodisce Carl Friedrich Philipp von Martius, Erlangae natus die 17 Aprilis 1794 et Monaci mortuus die 13 Decembris 1868) fuit botanista, explorator et ethnographus Germanus.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]In Academia Regia Friderico-Alexandrina educatus, ab anno 1817 ad 1820 cum Ioanne Baptista de Spix expeditionem magnam per Brasiliam fecit, floram et mores populorum indigenarum observans. Flumen Sancti Francisci et Parnahybam investigaverant, per continentem ad delta fluminis Amazonum advenerant, quod omne cum parte flumini Nigri perscrutati sunt necnon Iapuram Amazonum accolam.
Ab anno 1820 Monaci in horto botanico Monacensi laborabat, anno 1832 ad annum 1836 huius horti director fuit Ab anno 1826 Universitatis Monacensis professor. Collectionem plantarum in Brasilia collectarum servabat et augebat; ex expeditione circa 12 milia exemplarium apportaverat, et usque ad 300 milia exemplarium 65 milia specierum hoc herbarium amplificavit. Multas species cum Iosepho Gerhardo Zuccarini descripsit.
Memoria
[recensere | fontem recensere]Martiodendron genus nomine eius a Henrico Allan Gleason nominata est.
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- Flora cryptogamica Erlangensis, 1817
- Nova genera et species plantarum Brasiliensium, vol. I-III, 1823—1832
- Palmarum familia eiusque genera denuo illustrata, 1824
- Icones selectae Plantarum Cryptogamicarum Brasiliensium, 1827
- Hortus regius Monacensis, 1829 (cum Francisco de Paula Schrank(de))
- Flora Brasiliensis, ab anno 1840 ad 1906 volumina I-XV edita
Notae
[recensere | fontem recensere]
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Большая российская энциклопедия • • IPNI |