Content-Length: 79045 | pFad | http://la.wikipedia.org/wiki/Egon_Friedell

Egon Friedell - Vicipaedia Jump to content

Egon Friedell

E Vicipaedia
Wikidata Egon Friedell
Res apud Vicidata repertae:
Egon Friedell: imago
Egon Friedell: imago
Egon Friedell: subscriptio
Egon Friedell: subscriptio
Nativitas: 21 Ianuarii 1878; Vindobona
Obitus: 16 Martii 1938; Vindobona
Patria: Imperium Austro-Hungaricum, Austria
Nomen nativum: Egon Friedmann

Memoria

Sepultura: Vienna Central Cemetery

Egon Friedell, vero gentili nomine Friedmann (natus Vindobonae die 21 Ianuarii 1878; ibidem mortuus die 16 Martii 1938), fuit Austriacus scriptor, cabaretista, philosophus, histrio, criticus theatralis culturalisque.

Annos ab 1912 ad 1914 proximus erat circulo Akademischer Verband für Literatur und Musik in Wien. Cuius cum praefecto Roberto Müller instituit Spectaculum antemeridiamum speciatim Petro Altenberg dicatum. Friedell animos ad se convertit commentariis suis (Kleine Porträtgalerie, post mortem ed. anno 1953) et aphorismis (Steinbruch, vermischte Meinungen, 1922) et factus est mox persona entralis auctorum paginarum oblectatoriarum in actis diurnis Vindobonensibus.

Pro theatro cabaretico nomine Fledermaus cum Alfredo Polgar res diversas scripsit, anno 1908 comoediunculam felicissimam Goethe: Eine Szene. Altenbergensem personam tetigit etiam in libro Ecce Poeta (1912), cum in libro Von Dante bis D’Annunzio (1915) de litteris Italicis dissereret.

Editum est anno 1920 drama Die Judastragödie. Fama Egonis Friedell apprime augebatur historia culturali tribus voluminibus pacta sub titulo Kulturgeschichte der Neuzeit (1927-1931). Ibi Friedell iucunde fabulans novos contextus detegere quaerebat, ut Thomas Mann ipse haud dubitabat, quin vocaret eum omnium hominem linguae Theodiscae maxime callentem. Anno 1950 demum publicata est Die Kulturgeschichte des Altertums (2 vol.), altera pars antiquitatem complexa. Post invasionem exercitus Germanici in patriam suam, timens ne custodibus publicis caperetur, mortem sibi conscivit.

Post mortem insuper editae sunt florilegia Abschaffung des Genies (1982) et Selbstanzeige (1983).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Egonem Friedell spectant.








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: http://la.wikipedia.org/wiki/Egon_Friedell

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy