Ethelredus II (rex Anglorum)
Aethelredus[1] vel Ethelredus II (Anglosaxonice Æðelræd Unræd, scilicet "sine consilio"; natus circa 968; mortuus die 23 Aprilis 1016) fuit rex Anglorum et Saxonum.
Eduardus fuit filius regis Edgari uxorisque eius secundae Elfridae. Interfecto fratre suo Edwardo anno 978 (Guillelmus Malmesburiensis auctor est Ethelredum ipsum implicatum esse coniuratione) fit rex sub tutela matris. Post continua bella regnum amisit anno 1013 Normannis duce Sveno; Ethelredus fugit ad fratrem uxoris sui Ricardum, sed, Sveno mortuo, repetivit Angliam, ubi mortuus est anno 1016. Uxor eius tertia Emma postea coniuncta est successori Cnutoni, Sveni filio.
Familia
[recensere | fontem recensere]E tribus uxoribus Ethelredus genuit octo filias octoque filios, inter quos duo reges.
- Ex Elfleda filia Thored ducis Northanhymbrorum:
- Athelstanus, mortuus 1011
- Edmundus, postea rex, mortuus 1016
- Egbertus
- Edredus
- Ex Elgiva filia Alfhelmi ducis Eboraci
- Edwius, interfectus 1017
- Edgarus
- Ex Emma filia Ricardi I ducis Normanniae:
- Eduardus, postea rex, mortuus 1066
- Alfredus
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Chronica Anglosaxonum
- Proelium apud Maldon (carmen Anglosaxonicum)
- Encomium Emmae reginae
- Guillelmi Malmesburiensis De gestis regum Anglorum
- Henrici Huntindoniensis Historia Anglorum
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Ego Eadwardus Æthelredi regis filius, gra[tia] Dei Anglorum rex": Prima charta Edwardi regis
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |
Cerdicius • Cenricus • Ceaulinus • Celricus • Ceolwulfus • Cynigils • Cuichelm • Coinualch • Sexburga • Escuinus • Centuinus • Caedualla • Ina • Ethelardus • Cuthredus • Sigebertus • Cynewulfus • Brictricus • Egbertus • Ethelwulfus • Ethelbaldus • Ethelbertus • Ethelredus • Alfredus • Edwardus • Athelstanus • Edmundus I • Edredus • Edwius • Edgarus • Edwardus Martyr • Ethelredus II • Edmundus II • Cnuto • Haroldus I • Hardecnutus • Edwardus Confessor • Haroldus II | |