Alexius Tsipras
Alexius Pauli f. Tsipras, Neograece Αλέξης sive Αλέξιος Παύλου Τσίπρας (Athenis natus die 28 Iulii 1974), alumnus Universitatis Technicae Nationalis Athenarum, est politicus et socialista, qui legum lator est in parlamento Graeco pro circulo Atheniensi a die 4 Octobris 2009. Ante quod socius Factionis Communisticae Graecae fuerat. Eodem die ductor electus est Confoederationis Sinistri Radicalis (SYRIZA), quae factio a die 20 Iunii 2012 oppositionem parlamentariam constituit. In comitiis Parlamenti Europaei anni 2014 Tsipras candidatus praesidentialis Commissionis Europaeae fuit.
Die 25 Ianuarii 2015, SYRIZA in electione parlamenti Graeciae plurima suffragia accipiente, novus primus minister Graeciae nominatus est die 26 Ianuarii 2015.[1][2] Ministri rectionis Tsiprae die 27 Ianuarii inducti sunt. Inter ministros vicarios sunt Theano Photiu architecta et Helena Cuntura olim athleta. Haec cum Panagiote Cammeno e factione Graecorum liberorum venit. Die 20 Augusti eiusdem anni dimissionem suam protulit et Basilica Thanu-Christophilu iudicatrix pro tempore ei successit.[3] Die 21 Septembris 2015, comitiis victor, Tsipras rursus primus minister creatus est.
Etiam Germaniam de genocidio Distomi non solum re pecuniae (contra Euro) accusat.
Consortem habet Peristeram Mpazianam (Περιστέρα seu Μπέτυ Μπαζιάνα) e qua duos filios genuit.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Der Spiegel, 26 Ianuarii 2015.
- ↑ faz.net, 26 Ianuarii 2015.
- ↑ faz.net die 27 Augusti 2015
- ↑ Emily Tripp, "Peristera Batziana: partner of 30 years to Alexis Tsipras, ‘Betty’ to the people" in The Guardian (26 Ianuarii 2015)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Alexis Tsipras: bailout a bad deal but the best Greece could get" in The Guardian (15 Iulii 2015)
- "Παρουσιάστηκε η κυβέρνηση του Αλέξη Τσίπρα - όλη η σύνθεση" in Τα νέα (27 Ianuarii 2015)
- "Τα βιογραφικά όλων των μελών της νέας κυβέρνησης" apud antenna.gr (27 Ianuarii 2015)
- Helena Smith, "Alexis Tsipras: the Syriza leader about to take charge in Greece" in The Guardian (26 Ianuarii 2015)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Tsipram spectant. |
Eutychia Achtsioglu (2016–) • Evangelus Apostolu • Christophorus Bernardaces (2016–) • Panagiotes Cammenus • Georgius Catruncalus (2015–2016, 2019–) • Lydia Coniordu (2016–) • Staurus Contones (2016–) • Nicolaus Cotzias (2015–2018) • Helena Cuntura (2016–) • Panagiotes Curumples • Ioannes Dragasaces • Theodorus Dritsas (2015–2016) • Constantinus Gabroglu (2016–) • Olga Gerobasile (2016–) • Aristides Mpaltas (2015–2016) • Ioannes Muzalas (2016–) • Demetrius Papademetriu (2016–2018) • Nicolaus Pappas • Nicolaus Parasceuopulus (2015–2016) • Nicolaus Philes (2015–2016) • Alexander Phlampurares • Panagiotes Scurletes • Chrestus Spirtzes • Georgius Stathaces • Euclides Tsacalotus • Alexius Tsipras • Demetrius Tzanacopulus (2016–) • Andreas Xanthus Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Consilia Samarae 2012–2015 • Tsiprae Ian.–Aug. 2015 • Tsiprae 2015–2019 • Metsotacis 2019– | |