Content-Length: 67288 | pFad | http://la.wikipedia.org/wiki/Dominus

Dominus - Vicipaedia Jump to content

Dominus

E Vicipaedia

Dominus (forma feminina domina) stricto sensu est qui domui praeest et in familiam imperium habet. Latiore sensu dominus dicitur qui dominatur, qui in alios imperium habet, et cui alii subsunt.[1]

Apud antiquos

[recensere | fontem recensere]

Apud Romanos antiquos vocabulum dominus appellatio dignitatis ad eum qui praeerat adhibitum est. Itaque pater familias dominus aliquando et a liberis hominibus et a servis familiae appellatus est.

Et Imperator Romanus paulatim dominus appellatus est. Primi imperatores, se aequalitatem liberae rei publicae conservare affirmantes, titulum repudiaverunt. Augustus "domini appellationem ut maledictum et obprobrium semper exhorruit,"[2] et Tiberius "dominus appellatus a quodam denuntiavit, ne se amplius contumeliae causa nominaret."[3] Caligula primus "dominum dici atque insigne regni nectere capiti tentaverat."[4] Domitianus deus et dominus appellatus est.[5] Plinius minor Traianum in epistulis dominum appellat, sed in Pangyricco scripsit: "Nusquam ut deo, nusquam ut numini blandiamur: non enim de tyranno sed de cive, non de domino sed de parente loquimur."[6] Dominus primum in monumentis imperialibus Septimio Severo regnante reperitur. Aurelianus primum "deum et dominum" in nummis appellavit. Diocletianus sivit se publice dominum appellare. A saeculo IV imperatores libere hunc titulum sibi ascripserunt.[7]

Apud Christianos

[recensere | fontem recensere]

In versione Vulgata Bibliorum nomen Hebraicum יהוה‎ et Graecum κύριος Dominus redduntur. In Novo Testamento saepe Iesum Christum significat.

Nexus interni

  1. Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexicco Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "dominus."
  2. Gaius Suetonius Tranquillus, De vita Caesarum Aug.53.1.1.
  3. Suetonius, De vita Caesarum Tib.27.1.7.
  4. Victor, De Caesaribus 3.
  5. Cassius Dio, Historia Romana 67 (Graece).
  6. C. Plinius Caecilius Secundus, Panegyricus 2.3.3
  7. Haec paragraphus verba incorporat ex Harry Thurston Peck, Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898), s.v. "dominus."








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: http://la.wikipedia.org/wiki/Dominus

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy