Ferrivia urbana citata
Appearance
Ferrivia urbana citata est ferrivia quae, ut nomen indicat, locos vel circa vel inter urbes citatis hamaxostichis coniungit. Signum eiusmodi ferriviarum est magna littera S quia citati vocabulum Germanico sermone schnell dicit. Nonnumquam S etiam Stadt id est "urbis" vocabulum indicat.
Germanica lingua eiusmodi ferriviae Schnellbahn sive saepius et brevius S-Bahn vocantur. S-Bahnen etiam in Austria et Helvetia sunt quia ibi etiam lingua Germanica in usu est et simili nomine etiam in Hafnia.
-
Signum quod in Germania in usu est
-
Insigne ad Stationem Pascui Amoeni (Schöneweide) Berolini
-
In Dania
Alia coepta Vici
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad ferriviam urbanam sive citatam spectant. |