Anastasius I (imperator)
Obitus: 9 Iulii 518; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Familia
Memoria
Flavius Anastasius I (natus circa annum 430 Dyrrhachii (hodie Albanice Dürres, Italiane Durazzo in Albania) - obiit die 9 Iulii aut 10 Iulii 518 Byzantii).
Anastasius I fuit ab anno 491 usque ad annum 518 Imperator Romanus Orientalis. Quamquam non munus grave tenuit, 11 Aprilis 491 imperator factus est. Quae Ariadne, vidua Zenonis, effecit et non multo post Anastasio nupsit, ut domus principis permaneret. Anastasius eruditus fuit et ambas linguarum, quae in imperio Romano orientali loquebantur, linguam Latinam et linguam Graecam, dicere potuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]E gente Illyrica ortus est. Pater eius Pompeius fuit, mater Anastasia Constantina. Frater Flavius Paulus, consul anni 496, erat, cuius filius Flavius Probus anno 502 consulatum gessit. Soror Caesaria Flavio Secundino, consuli anni 511 nupsit, eorum filii Flavius Hypatius (consul anno 500) et Flavius Pompeius (consul 501) erant.
De politica externa
[recensere | fontem recensere]De controversia cum Ostrogothis
[recensere | fontem recensere]Ab anno 497, Anastasius consules quos Theodoricus, rex Ostrogothorum, fecerat, suscepit.
Ab anno 504, Theodoricus regiones Romanas orientales (urbem Sirmium, quae ab anno 467 in numero urbium Romanarum orientium fuit) habere voluit. Deinde nonnullae parvae controversiae secutae sunt (inter annos 505 et 510).
Anno 510, consensus imbellis factus est.
In Balcania, Bulgares latrocinias usque ad Thraciam ausi sunt, quamobrem Anastasius moenia longa aedificari iussit.
Etiam contra Persas Anastasius bellum gessit ab anno 502. Anno 503 exercitum magnum (circa 50 000 militum) contra regem Persarum, Kavadh I, misit. Anno 506/507, post viginti annos, pax facta est.
De politica interior
[recensere | fontem recensere]Anastasius auctoritatem gentis Isaurium minuit. Etiam munus comitis patrimonii finxit et Chrysargyrontem?, quod est tributum mercaturae, sustulit. Morte Anastasio anno 518, Iustinus I successor Anastasii creatus est.
Nexus interni
Antecessores: Flavius Olybrius Iunior (sine collega) |
Consul 492 cum Flavio Rufo (in occidente) |
Successores: Flavius (Faustus?) Albinus et Flavius Eusebius II |
Antecessores: Flavius Paulus in oriente (sine collega); in occidente: post consulatum Fl. Viatoris |
Consul 497 sine collega (in oriente) in occidente: iterum post consulatum Fl. Viatoris |
Successores: Flavius Paulinus (in occidente) et Ioannes Scytha (in oriente) |
Antecessores: Flavius Ennodius Messala et Flavius Areobindus Dagalaifus Areobindus |
Consul 507 cum Venantio Iuniore |
Successores: Basilius Venantius Iunior et Flavius Celer |