Jump to content

Carolus Marx

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Carolus Marx
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Marx: imago
Carolus Marx: imago
Carolus Marx: subscriptio
Carolus Marx: subscriptio
Nativitas: 5 Maii 1818; Augusta Treverorum
Obitus: 14 Martii 1883; Londinium
Patria: Regnum Borussiae, statelessness, Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Karl Heinrich Marx

Familia

Genitores: Heinrich Marx; Henriette Presburg
Coniunx: Jenny von Westphalen
Proles: Eleanor Marx, Jenny Longuet, Laura Marx, Edgar Marx, Frederick Demuth, Heinrich Edward Guy Marx, Jenny Evelin Francis Marx

Memoria

Sepultura: Tomb of Karl Marx

Carolus Marx[1] (Germanice: Karl Marx), plenius Carolus Henricus Marx (Karl Heinrich Marx ; 5 Maii 1818 – 14 Martii 1883), fuit philosophus, oeconomus, sociologus, historicus, diurnarius, ac socialista Germanus rerum novarum cupidus, cuius dogmata magnam vim in scientia oeconomica et motibus popularibus habuerunt. Varios libros divulgavit, quorum notissimi sunt Praeconium Communisticum (1848) et De Capitale (1867–1894); nonnulla opera cum collega Friderico Engels scripsit. Eius doctrina placita marxiana nominatur.

Marx Augustae Treverorum die 5 Maii 1818 natus est. Pater fuit iuris consultus Lutheranus, qui se a fide Iudaica converterat. Ab anno 1835 ad annum 1841, primum Bonnae rebus "iuris et cameralium[2]" tum rebus gestis et Berolinensi philosophiae studebat. Anno 1842 et posteriori anno, scriptor erat Diarii Rhenani (Rheinische Zeitung). Anno 1843, propter statum rei publicae e Germania emigravit, et Lutetiae consedit. Eo loco, libros ad socialismum pertinentes conscripsit. Postea Bruxellis cum Friderico Engels amico Praeconium Communisticum conscripsit. Rerum novarum studio in Germania impedito et suppresso, Londinium anno 1849 refugit. Ibi habitabat ad finem vitae, ubi etiam primum ex tribus librum operis De Capitale constituit. Obiit Londinii die 14 Martii 1883.

Scripta Latina Caroli Marx

[recensere | fontem recensere]

"An principatus Augusti merito inter feliciores reipublicae Romanae aetates numeretur?" Hoc Caroli Marx scriptum scholae professor ita subscripsit: "Praeter ea, quae suis locis adnotavimus, et plura menda inprimis versus finem, et argumenti tractatione probataque in ea cognitione historiae, et Latinitatis studio in universum non contemnenda scriptura. Verum quam turpis litera!!!"

Selecta Caroli Marx opera

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Liber bibliographica
Libri academici et populares
Bibliographia addita

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Marx spectant.


pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy