Jump to content

Civitas Tropaensium

E Vicipaedia
Wikidata Civitas Tropaensium
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Romania
Locus: 44°5′31″N 27°56′39″E

Gestio

Procuratio superior: Civitas Tropaensium, Constantia

Civitas Tropaensium (Dacoromanice Adamclisi et Adamklissi) est commune Dacoromanicum in circulo Constantia situm.

Civitas Tropaensium in circulo Constantia.
Museum archaeologicum communis Civitatis Tropaensium.
Tropaeum Traiani.

Anno 109, Traianus, imperator Romanus, hic in castris legionum tropaeum aedificari iussit, quod victoriae de Dacis memoriam teneret.[1] Circa annum 200, Civitas Tropaensium municipium sublatum est. Dacia autem provincia a Romanis circa annum 271 relicta, municipium a Gothis deletum est. Constantino I Imperatore regnante, Romani in civitatem reverterunt, munitionesque reparaverunt. Ad usque annum 587 manserunt, cum Avari oppidum expugnarent et delerent. Plus quam 700 annos nihil de Civitate Tropaensium auditum est. Tum Turci saeculo quarto decimo vicum iterum condiderunt, ac propter ruinas repertas Adam Kilisesi nominaverunt, quod 'ecclesiam hominis' significat. Anno 1878, haec regio pars Romaniae factum est, et incolae Turci Adamclisi relinquerunt. Dacoromani dehinc vicum habitant. Anno 1977, Traopaeum monumentum reconstructum est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Civitatem Tropaensium spectant (Adamclisi, Constanța, Civitas Tropaensium).
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy