Jump to content

Domus Fujiwara

E Vicipaedia
Insignia (Mon) familiae Fujiwara

Domus Fujiwara, Iaponice 藤原氏 Fujiwara-shi, fuit potentissima gens Iaponiae quae a Nakatomi no Kamatari (中臣鎌足, 614 - 669)[1] orta est cum imperator eum propter praecipua merita nomine honorifico Fujiwara affecerit. Quod nomen gentile servabatur a multis ducibus Iaponiae potentiaque valebat nonnulla saecula usque ad aetatem Heian (794–1185). Et aetate Nara anno 768, Kasuga-taisha constituit ad gentem et nationem tutandum.

Hac gente nati sunt complures praetores, interreges, samurai, auctoresque, quorum in numero etiam Murasaki Shikibu, auctrix mythistoriae Genji monogatari, necnon magistri, matres, uxoresque principum et consultores imperatorum inveniuntur.

  1. Encyclopedic Dictionary Jirin21, entry Fujiwara no Kamatari, Sanseido Co., Ltd., 1993.
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy