Ducatus Pscoviensis
Caput: Pscovia
Gestio
Populus
Tabula aut despectus
Ducatus Pscoviensis[1] seu Plescoviensis[2] (Russice Псковское княжество, tr. Pskovskoe knjažestvo) erat terra ad Velicam fluvium lacumque Peipus, metropolim habens Pscoviam (Plescoviam).
Historia
[recensere | fontem recensere]Terra Pscoviensis, dein res publica Pscoviensis (Russice Псковская республика, tr. Pskovskaja respublica) facta, initio ad rem publicam feudalem Novogardiensem pertinebat. Sudislaus Vladimiri Magni filius anno 1014 Pscoviam a patre accepit. Anno 1036 Iaroslaus Sapiens Sudislaum incarceravit et Pscoviam ad Kioviam adiunxit. Anno 1137 Vsevolodus Mstislai filius, dux Novogardiensis inter annos 1117 et 1136 et dux Pscoviensis annis 1137–1138, ducatum Pscoviensem sui iuris condidit. Ab anno 1265 ad annum 1299 dux Pscoviensis fuit Timotheus (Daumantas), Lituanicus, qui anno 1263 in conspiratione contra Mendogum (Mindaugas), ducem Litianiae, participaverat, et vindictam filii eius cursu Pscoviam effugit. Timotheus, qui annis 1281–1299 etiam dux Polotiensis erat, victorias contra feudales Lituanicos (annis 1266 et 1267) atque equitos Livonicos (annis 1268, 1269 et 1299) expedivit, Pscoviam muro novo lapidaeo fortificavit. Anno 1348 independentia rei publicae Pscoviensis de iure recognita est a Novogardia Magna. Anno 1510 res publica Pscoviensis autem omnino ad regnum Russicum adiuncta est. Dein, iam saecula post, Ducatus Pscoviensis (Plescoviensis) inter partes Russiae ("Moscoviae") numerabatur.[1][2]
Fons
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Rerum Moscoviticarum auctores varii..., Amstelodami 1600, p. 162; Respublica Moscoviae et urbes..., Lugduni Batavorum 1630, p. 38; Aurelii PalmieriNomenclator litterarius theologiae orthodoxae Russicae ac Graecae recentioris, vol. I, 1910, pp. 141, 165; Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 129. (Textus apud Google Books)
- ↑ 2.0 2.1 P.A. comes de Gattenburg, A. Hingerle, Mappae geographicae explicatio..., Viennae, 1726, p. 88; Antonii Kalckstein (WorldCat) Notitia philosophiae historica in tres libros divisa, liber tertius, Wratislaviae, 1725, p. 305
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad rem publicam Pscoviensem spectant. |
Czernihoviensis • Galiciensis et Volhyniensis • Iaroslaviensis • Kioviensis • Lituanicus • Moscuensis • Novogardiensis • Novogardiensis Inferior • Pereaslaviensis • Polotiensis • Pscoviensis • Resaniensis • Rostoviensis • Severiensis • Smolenscensis • Susdaliensis • Tmutaracanensis • Tueriensis • Turoviensis • Volodimiriensis