Jump to content

Gallienus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Imago Gallieni,
Museum Romano-Germanicum
Herma Gallieni
Sestertius Gallieni
Arcus Gallieni

Publius Licinius Egnatius Gallienus natus anno 218, inter obsidionem Mediolani mortem obiit anno 268, fuit socius imperii cum patre Valeriano ab anno 253 usque ad annum 260 et postea usque ad mortem solus rem publicam gerens imperator Romanus.

Gallienus nobili genere ortus est, mater eius Egnatia Mariniana fuit, filia senatoris. Cum uxore Salonina tres filios habuerunt Valerianum Iuniorem, Saloninum et Marinianum.

Valeriano imperatore patre anno 253 exclamato Gallienus senatus consulto Caesar constitutus est atque paulo post item a Valeriano Augustus. Inde uterque postestatem eandem divisit. Valerianus ad orientem limitem imperii adiit, Gallienus ad septentrionales ad Rhenum et Danuvium. Valeriano anno atro 260 a Sassanidis capto deinde solus regnavit. Ferebatur eum libertati patris parum consulere. Suum imperium instabile erat per diversas usurpationes et invasiones gentium Germanicarum pugnatumque saepe ab duce impugnantium. Atque inter 254 et 258 Germani et Carpes Danuvium et Rhenum fluvios transierunt. Alamannos et Iuthunges, gentes Germanicas, 259 prope Mediolanum vicit, cum ad Italiam pervenirent. Imperator titulos multos honoris causa adeptus est, deinde paulo post 260 per victoriam Germanorum apud Castra Vindelicorum multi captivi Romani liberati. Periculum additum secutum est: Franci magno in numero in Galliam invadentes vagabantur ad mare internum, postremo consecuti Tarragonam et depopulati sunt. Multa damna finium pati debebant in hoc saeculo ut Agros Decumates a Suebis cursu prostratos, circa 260- 257 limes Germanicus finis amissus est, Danuvius Hilaraque et Rhenus novi erant. Postulatio autem veterum manebat, nunc equidem Alamanni decumates, sinistra Rheni, incoluerunt, propterea quod Markomanni regnum novum condiderunt, imperator e timore uxori Markomannae secundae nupsit quod in fontibus incertis nititur. Rebus incertis ad fines et in interno imperio, Ingenuus et Regalianus in Pannonia anno 260 imperium Gallieni usurpaverunt, ut Gallienus Postumum qui consilia alia haberet miserit. Postumus Silvanum, praefectum praetorio in Augusta Treverorum et educatorem Salonini, obviam iit, coloniam cepit et utrosque cecidit. Imperator Galliae Britanniaeque et Hispaniae, imperii Galliarum, a militibus suis Postumus exclamatus est. At imperium totum non cupiebat tantum provincias occidentis. eo bene factum se Germanos successu abstinuisse, etiamsi 261 Gallienus Raetiam provinciam repugnare potuit. Nonnullis annis post impetus secundus imperatoris contra Postumum ad irritum redactus est ob sagittam, quae umerum Gallieni percussit vulneravitque. alia in parte imperii Sassanidi anno 260 sine incolis resistentibus Antiochiam expugnaverunt, quo Macrianus et Callistus copias reliquas legerint, ut Saporem I. prope Korykum repellerent, per victoriam Romanorum Persae post Euphratem fugerunt. Hinc utrosque filios Macrianum et Quietum Caesares appellabant. cum provinciae Syria, Aegyptus et Asia Macrianum secutae sunt, usurpator in occidentem iit et provocavit legitimum Caesarem. hic tumultus totus in Balcano ab Aureolo legato imperatoris finitus; Quietus relictus ac oppressus in Syria ab Odaenatho, qui dominus urbis Palmyrae Gallieno imperium de copiis Romanis orientalibus adeptus erat abque 262 ad 267 fines Sassanidorum in Mesopotamia repugnavit, cum caput Ctesiphon non caperet, iam 267 necatus est. cum solutus imperium orientem imperavisset, se fidum imperatori vero ostenderat quo magnopere ab imperatore ornaretur. Anno 268 invasio nova Gothorum ad ultimum discrimen magnum imperatore Gallieno gessit. Erat grandis victoria Romanorum in proelio apud flumen Nestum, qua et cuius nuntio furores in Mediolano emergebant et Aureolus condicione usus in Gallienum se extulit. Gallienus confestim iter faciens ad Mediolanum pervenit interfectus autem coniuratione; post mortem suam divus dicebatur. Successor factus Claudius Gothicus est. Hodie minora de Gallieno novimus quod litterae posteris sublatae dirutaeque et deletae sunt.

Posteris improbus proditus est, cum hodie sine dubio dici possit quin invidia senatorum potius, qui potentiam maiorem corrigendi habent, quam militum ambitio eum conciderit, cum multos graves milites ex ordine equestri aleretur. Invidiam Christianorum non augebat namque edicta patris in eos sustulit. Alia in parte est notus se rem militarem renovasse, ut fundamentum renovationis Diocletiano Constantinoque iaceret, cum copias militares mobiles peperit. Atque equites periti in Mediolano positi sunt. Alia in parte imperatori saepe obiciebatur eum cunctabundum esse imprimis contra Postumum, in Palmyram et extremos hostes, quamquam finem fluvii Danuvii summo successu defendere potuerat, sed imperium Galliarum praeter Raetiam non frangere in pugna vulneratus. Gallienus imperator modo Graeco vivendi deditus et arti et religioni antiquae. In formas religiosas et morum primi secundique saeculi reverti volebat; magis diu manebat in Urbe quam imperatores antea imprimis Caesares militum. Postea dicebatur haec aetas renatus Gallienianus, renatus antiquitatis.

Gallienus in Historia Augusta memorabatur, quae maximus fons de hoc est, sed incerta, ficta et magna ex parte falsa. Qui mortem eius cupiverunt certe facta falsa faciebant, ut artes malae ingenii imperatoris praeberentur.

Facies imperatoris in nummis

[recensere | fontem recensere]

duae imagines Gallieni: prima ostendit Caesarem coimperatorem secunda imperatorem solum.

Vides habitum aliis adulescentis in aliis nummis posteris viri.

Fontes de vita et principatu Gallieni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gallienum spectant.
  • De Gallieno in "De Imperatoribus Romanis" (pagina Anglice scripta a Richardus D. Weigel)
  • Friedrich Wilhelm Bautz, "GALLIENUS, Publius Licinius Egnatius" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8)  col. 170 (Theodisce)
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Imp. Caesar Gaius Vibius Volusianus Augustus II et Lucius Valerius Poplicola Balbinus Maximus
Consul
254
cum
Imp. Caesare Publio Licinio Valeriano Augusto II
Successores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Augustus III et ipse II
Antecessores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Augustus II et ipse
Consul
255
cum
Imp. Caesare Publio Licinio Valeriano Augusto III
Successores:
Lucius Valerius Claudius Maximus Acilius Priscilianus II et Marcus Acilius Glabrio II
Antecessores:
Lucius Valerius Claudius Maximus Acilius Priscilianus II et Marcus Acilius Glabrio
Consul
257
cum
Imp. Caesare Publio Licinio Valeriano Augusto IV
Successores:
Marcus Nummius Tuscus et Mummius Bassus
Antecessores:
Publius Cornelius Saecularis II et Gaius Iunius Donatus II
Consul
261
cum
Lucio Petronio Tauro Volusiano
Successores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus V et Mummius Faustianus
Antecessores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus IV et Lucius Petronius Taurus Volusianus
Consul
262
cum
Mummio Faustiano
Successores:
Marcus Nummius Attidius Senecio Albinus II et Dexter
Antecessores:
Marcus Nummius Attidius Senecio Albinus II et Dexter
Consul
264
cum
Saturnino
Successores:
Publius Licinius Valerianus II et Egnatius Lucillus
Antecessores:
Publius Licinius Valerianus II et Egnatius Lucillus
Consul
266
cum
Sabinillo
Successores:
Paternus et Archesilaus
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy