Guarinus Veronensis
Guarinus Veronensis aut Guarinus Guarini (natus anno 1370 Veronae, Italiae – mortuus die 14 Decembris 1460 Ferrariae ) fuit homo doctus Renascentiae.
Vita
[recensere | fontem recensere]Guarinus Graeco sermoni in Constantinopoli studuit, ubi discipulus Manuelis Chrysoloras fuit. Antiquos et pretiosos codices emebat et in patriam referebat. Alius e magistris Ioannes Conversini a Ravenna fuit. Postquam in Italiam rediit, Graecum sermonem et historiam Veronae, Florentiae, Venetiae et Ferrariae docuit. Guarinus etiam interpretationibus operam dedit et multa e Graeco sermone in Latinum reddidit, e quibus libri Plutarchi et Strabonis in primis memorandi.
Inter eius discipulos numeratur Robertus Flemming, poeta Latinus natione Britannus.
Lege etiam
[recensere | fontem recensere]- Renate Schweyen: Guarino Veronese: Philosophie und humanistische Pädagogik. Humanistische Bibliothek: vol. 3. Fink, Monaci1973
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Guarino Veronensi in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- De Guarino Veronensi in Ferraria (Anglice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |