Linguae scientiae
Linguae scientiae vel scientiales? sunt linguae quae inter varias communitates scientificas in communicatione inter gentes adhibentur. Quae linguae, ut arbitratur Michael Gordin, historicus scientiarum, “aut peculiares quarundam linguarum formae in scientiis tractandis adhibitae, aut compages linguarum inter sese diversarum quibus scientia colitur sunt.”[1]
Usque ad saeculum 19, linguae classicae(en), ut lingua Latina, Arabica, Sanscrita, et Sinica classica pro scientiarum communicatione per continentes Africanam, Europaeam, et Asiaticam adhiberi solebant. Variae causae, velut res novae industriales, civitatum nationalium efformatio, et coloniarum expansio, mundialem trium nationalium linguarum usum promoverunt, nempe: linguarum Francogallicae, Theodiscae, et Anglicae. Tamen novae quoque linguae proponebantur, sicut lingua Russica, Italiana, quae cum ita essent, consociationes scientificae inter gentes usum linguarum artificiosarum, e.g. linguae Esperanticae promovebant.
Bello mundano primo exacto, lingua Anglica sermones Francogallicum et Germanicum exturbavit, et lingua scientiarum primaria, sed non exclusiva facta est. Investigationes in Unione Sovietica annis post bellum cito increverunt, et accessus ephemeridum Russicarum Americanis maioris momenti factus est. Ultimis saeculi vicensimi primi decenniis, publicationes scientificae linguam Anglicam antehabuerunt ob institutionum scientificarum praeeminentiam. Linguae regionales etiamnum graves manebant in regionibus Sinarum, Americae Latinae, et Indonesiae.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Gordin, Michael D. (13 Aprilis 2015). Scientific Babel: How Science Was Done Before and After Global English. University of Chicago Press. ISBN 978-0-226-00032-9
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Bonnie Lee La Madeleine: "Lost in translation," Nature 445 (Ianuarii 2007), p. 454–455 +
- Lison Segue: "Les chercheurs non anglophones fortement désavantagés dans les publications scientifiques," Le Monde, 16 (8) (2023)
- circulus de partibus linguisticis in scientia explorans (Arbeitskreis Historische Wissenschafts- und Gelehrtensprachen)
- Amri Wandel: "Lingva egaleco en la scienco sub la ombro de la angla" (de acroasi anno 2011 Hagae in Congressu Universo Esperantico habita)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gordin, 2015, p. 24: “either specific forms of a given language that are used in conducting science, or they are the set of distinct languages in which science is done.”