Livonia
Livonia (Lettonice: Livonija, Estonice: Liivimaa) est nomen antiquae regionis Mari Baltico adiacens in praesenti Lettonia et Estonia. Sunt adhuc fere 1000 Livones in Livonia, Lingua Livonica autem paene exstincta est.
Saeculo XII et saeculo XIII ineunte omnis gentis Livonum terra, in utroque litore sinus Rigensis Livonia nuncupabatur. Sed a saeculio XIII medio, cum Fratres militiae Christi Livoniae regionem occupavissent, "Livonia" est regio tota a Dunae ripa dextra ad sinum Finnicum, i.e. hodiernae Lettonia septentrio-orientalis (Vidzeme) et Estonia tota. Ordine Livonico anno 1561 dissoluto Livoniae pars maior, sed sine litore sinus Finnici, Magno ducatui Lituaniae data est; anno 1566 hic ducatus Ultradunensis[1] creatus est, qui Lituaniae et Poloniae subditus erat. Anno 1629 provincia Suecica Livonia (quae et Liflandia) creata est et anno 1710 gubernium Liflandense Imperii Russici. Hodie pars Liflandiae vel Livoniae septentrionalis Estonica est, australis autem est regio Lettonica Vidzeme; quam et nos Livoniam appellamus.
Coiwa et Saletsa flumina Livoniae sunt. Sygewaldense castellum et Woldemaria urbs ad Coiwan sitae sunt, Saletsa urbs in ostio Saletsae.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ E.g., Acta historica res gestas Stephani Bathorei regis Poloniae illustrantia a 3 Martii 1578 usque ad 18 Aprilis 1579, edidit J. Janicky, Varsoviae 1881, pp. IV, 153. Et ducatus Transdunensis (ibidem).
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 57°51′44″N 25°58′2″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani |