Jump to content

Phthas

E Vicipaedia
Phthas
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
p
t
H
Translitteratio ptḥ

Phthas,[1] sive Phtha (Aegyptie ptḥ, h.e. "fabricator") in religione Aegyptia est demiurgus, patronusque Memphis et fabrorum. Graeci et Romani eum cum Vulcano/Hephaesto[2], Phoenices cum Chusoro adsimulabant.

Phthas

Cum sit Socaris etiam fabrilis deus, Phthas praesertim cum saxo et lapide sociabatur. Apis erat oraculum eius. Serius cum Socare et Osiride iunctus est in Phtha-Socare-Osiride. Aspectum chthonicum habebat sub nomine Tenen.

Uxor eius est Sachmis vel (rarius) Bubastis. Inter liberis eius erant Iphthimis, Miysis et Imuthes. Erant qui eum etiam Phram genuisse ferrent.

Depingitur in specie hominis medicati, sceptrum tenens cum hieroglyphis pro "vita" "potestate" et "stabilitate." Saepe pileolum gerit.

Verbum Aegyptus originem habet a ḥw.t-kɜ-ptḥ "Templum Animae Phthae," quod erat nomen templo Memphiti.

  1. Cicero, De natura deorum 3.55: "secundus [Vulcanus] Nilo natus, Phthas ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti volunt". Sic in editione Loeb anni 1951; in aliis autem editionibus legitur "Opas", e.g. in editione W. Ax anni 1933.
  2. Herodotus, Euterpia 3. Diodorus Siculus, libro primo Bibliothecae Historicae 13.3-4, 22.2, 57.5-8, 97.6 etc.

Nexus interni

pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy