Jump to content

The Sims

E Vicipaedia

The Sims est ludus computatralis vitae simulandae, a Will Wright creatus, qui etiam SimCity confecerat. Apud Maxis programmatus, anno 2000 pro computatro publicatus est. Primum opus est eiusdem nomine seriei lusoriae. In The Sims lusor urbem suam et personas suas creare potest, focos familiasque matrimoniis condere, etc. The Sims unus e primis vitae simulandae ludis fuit.

Modus ludendi

[recensere | fontem recensere]

The Sims est vitae simulatio qua artificiosarum personarum, "Sims" vocatarum[1], vitam gerere libet. Nullus scopus in The Sims definitus est. Lusori licet Simsorum vitam libere ducere. Ludi mundum desuper spectans, lusor Simsorum familiam regit, iussis cuique personae dandis vel eas libere agere sinendo. Ludus nunquam finitur, nisi omnes urbis personae morientur.

Quamquam tempus in ludo transeat (uno secundo in realitate minutum in ludo valente), in primo seriei ludo Simsi non crescunt; infantuli pueri fiunt qui aeterne ita manent. Quod mutatum est in secundo ludo, anno 2004 edito, The Sims 2 titulo.

Mundus qui mutari potest

[recensere | fontem recensere]

Ludi universus aliqua oppidi parte definitus est. Qua in parte aliquot terrena, nihilo vel domo iam praedita, elegi licet ut familiae ibi instituantur. Cum lusoris familia eiusdem urbis partis familiae interagere possunt. Plures praedefinitae familiae in urbis parte iam institutae sunt, sed lusor Simsos suos creare addereque potest.

Familia ab uno ad octo Simsis composita est, et uno nomine definita est. Cuique Simso lusor praenomen, genus, cutis colorem (clarum, aquilum, furvum aut nigrum) signum astrologicum (quod personae ingenium flectet), aetatem (infantulus aut adultus), biographiamque si cupit. Lusor Simsi vultum, corpus vestesque mutare, et personalitatem modulari potest, eligendis quinque e variis ingeniis sive habitibus.

Cuique foco in principio 20 000 § sunt (i.e. nummi "Simoleons" vocati), qui imprimis ad domum vel terrenum emendum opus sunt. Praeterea ludus proponit interfaciem aedificandi per quam domum ab integro creare vel etiam existentem transformare, terreno mutando, muris construendis, porta fenestrisque instituendis, murorum et soli coloribus aulaeisque eligendis. Denique pecunia lusor utitur ad domum supellectilibus complendum quas ex 150 praedefinitorum indice emit[2], ut Simsi sui vivant et feliciores fiant. Ex interrete fere 30 000 mutatae vel novae suppellectiles prehendi possunt.

Necessitates et animi status

[recensere | fontem recensere]

Pleroque tempore Simsi liberum arbitrium conservant quod, lusore abstinente, eos actiones vitae necessarias perficere sinit. Hanc optionem tamen recusari licet ut lusoris iussa semper antecedant.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Delaume, Cholé: Corpus Simsi. Incarnation virtuellement temporaire, Léo Scheer, 125 p.
  1. Commoditatis gratia, in hac pagina "Simsi, -orum" personae Latine vocabuntur.
  2. Boland, Eric (2010). The Sims: The Complete Guide. Vancouver: WTYW7 Books. p. 23.
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy