Vlad Voiculescu
Vlad Voiculescu (natus anno 1983) est oeconomus, moderator atque vir publicus Dacoromanicus.
Munus
[recensere | fontem recensere]Voiculescu apud Universitatem Oeconomicam Vindobonensem oeconomiae studebat et deinde i.a. pro argentaria Austriaca operam dedit. Praeterea societatem internationalem „Reţeaua citostaticelor” condidit, quae medicamina contra cancrum gratuito aegrotis in Romania viventibus suppetit[1].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]In mense Decembri 2015 adlatus Ancae Dragu ministrae rerum fiscalium Romaniae factus est. Die 20 Maii 2016 novus minister valetudinis in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominatus est. Successit hoc in munere Patricios Achimaş-Cadariu, qui propter crimina septisepticae dilutae die 9 Maii se a magistratu recesserat[2]. Die 4 Ianuarii 2017 cum toto consilio ministrorum se a magistratu abdicavit. Successor eius Florianus Bodog nominatus est[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]
Daniel Enăchescu 1990 · Bogdan Marinescu 1991 · Mircea Maiorescu 1991 · Iulianus Mincu 1992 · Daniela Bartoș 1996 · Stephanus Iosephus Drăgulescu 1996 · Ioannes Victor Bruckner 1997 · Franciscus Baranyi 1998 · Valerius Stoica 1998 · Gabriel Hajdu 1998 · Daniela Bartoș 2000 · Mircea Beuran 2003 · Ionel Blănculescu 2003 · Ovidius Brînzan 2003 · Mircea Cinteză 2004 · Eugenius Nicolăescu 2005 · Ioannes Bazac 2008 · Hadrianus Videanu 2009 · Attila-Zoltán Cseke 2009 · Ladislaus Ritli 2011 · Basilius Cepoi 2012 · Raed Arafat 2012 · Victor Ponta 2012 · Raed Arafat 2012 · Eugenius Nicolăescu 2012 · Nicolaus Bănicioiu 2014 · Patricius Achimaş-Cadariu 2015 · Dacianus Cioloş (pro tempore) 2016 · Vlad Voiculescu 2016 · Florianus Bodog 2017 · Sorina Pintea 2018 · Victor Sebastianus Costache 2019 Nelu Tătaru · 2020 | |