Jump to content

Aulus Cornelius Celsus

E Vicititatione
Wikipedia
Wikipedia
Vicipaedia articulum habet de Aulo Cornelio Celso
Pictura in recenti calce effecta saeculi 1
De medicina

Aulus Cornelius Celsus (* ca. 25 a.C.n.; † ca. 50 p.C.n.) fuit auctor Romanus et encyclopaedicus speciatim de medicina.

Opera

[recencere]
  • Artes libri XXVII ++ (ca. 25-35 p.C.n ut opinor)
    • De agricultura libri V (fragmenta sunt)
    • De medicina libri VIII (supersunt)
    • De rhetorica libri VII (fragmentum est)
    • De philosophia libri VI (desunt)
    • De re militari libri ? (desunt)

Verba allata

[recencere]
  • Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo levis sit; eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur. —De Medicina Celsi [1]
  • His autem non caput tantum cottidie perfundendum est, sed os quoque multa frigida aqua fovendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi gravius caelum austri reddiderunt. —De Medicina Celsi [2]
  • Horum observationem medicinam esse; quam ita finiunt, ut quasi viam quandam quam μέθοδον nominant, eorumque, quae in morbis communia sunt, contemplatricem esse contendant. —De Medicina Celsi [3]
  • In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum virorum uti, maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur. —De Medicina Celsi [4]
  • Naturales vero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur. —De Medicina Celsi [5]
  • Omnem laborem facilius vel puer vel senex quam insuetus homo sustinet. —De Medicina Celsi [6]

Fontes

[recencere]
  1. Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber quartus, 1. p. [3]
  2. Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber primus, 5. p. [1]
  3. Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber primus, prooemium. p. 30 [57]
  4. Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber secundus, praefatio.
  5. Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber primus, prooemium. p. 12 [19]
  6. Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber primus, 3. p. [2]

Nexus externi

[recencere]
pFad - Phonifier reborn

Pfad - The Proxy pFad of © 2024 Garber Painting. All rights reserved.

Note: This service is not intended for secure transactions such as banking, social media, email, or purchasing. Use at your own risk. We assume no liability whatsoever for broken pages.


Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy