Content-Length: 80010 | pFad | http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nathana%C3%ABl&action=edit

Nathanaël - Vicipaedia Jump to content

Nathanaël

E Vicipaedia
Wikidata Nathanaël
Res apud Vicidata repertae:
Nathanaël: imago
Nathanaël: imago
Nativitas: 1. saeculum; Cana Galilaeae
Obitus: 1. saeculum;

Nathanaël seu Nathanahel fuit unus ex primis discipulis Iesu, e Cana Galilaeae, quem maior interpretum pars, a saeculo novo, censet eundem esse cum apostolo Bartholomaeo.[1][2] Vocatio eius in libro primo evangelii secundum Ioannem refertur:

In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: "Sequere me". Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: "Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth". Et dixit ei Nathanael: "A Nazareth potest aliquid boni esse?". Dicit ei Philippus: "Veni et vide". Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: "Ecce vere Israelita, in quo dolus non est". Dicit ei Nathanael: "Unde me nosti?". Respondit Iesus et dixit ei: "Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te". Respondit ei Nathanael: "Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel!". Respondit Iesus et dixit ei: "Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis". Et dicit ei: "Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis".[3]

Apparet iterum in capite 21, ubi cum aliis discipulis secundum miraculum piscium vidit.

  1. Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis Onomasticon, s.v. "Nathanael".
  2. "Nathanael", in The Oxford Dictionary of the Christian Church, ed. F. L. Cross et E. A. Livingstone. (Oxoniae: Oxford University Press, 2005).
  3. Ioannes 1:43–51 in Nova Vulgata.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nathanaël spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon •








ApplySandwichStrip

pFad - (p)hone/(F)rame/(a)nonymizer/(d)eclutterfier!      Saves Data!


--- a PPN by Garber Painting Akron. With Image Size Reduction included!

Fetched URL: http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Nathana%C3%ABl&action=edit

Alternative Proxies:

Alternative Proxy

pFad Proxy

pFad v3 Proxy

pFad v4 Proxy