Nathanaël
Nathanaël seu Nathanahel fuit unus ex primis discipulis Iesu, e Cana Galilaeae, quem maior interpretum pars, a saeculo novo, censet eundem esse cum apostolo Bartholomaeo.[1][2] Vocatio eius in libro primo evangelii secundum Ioannem refertur:
In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: "Sequere me". Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: "Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth". Et dixit ei Nathanael: "A Nazareth potest aliquid boni esse?". Dicit ei Philippus: "Veni et vide". Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: "Ecce vere Israelita, in quo dolus non est". Dicit ei Nathanael: "Unde me nosti?". Respondit Iesus et dixit ei: "Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te". Respondit ei Nathanael: "Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel!". Respondit Iesus et dixit ei: "Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis". Et dicit ei: "Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis".[3]
Apparet iterum in capite 21, ubi cum aliis discipulis secundum miraculum piscium vidit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis Onomasticon, s.v. "Nathanael".
- ↑ "Nathanael", in The Oxford Dictionary of the Christian Church, ed. F. L. Cross et E. A. Livingstone. (Oxoniae: Oxford University Press, 2005).
- ↑ Ioannes 1:43–51 in Nova Vulgata.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Nathanaël spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon • |
Duodecim |
Andreas • Bartholomaeus (Nathanaël) • Iacobus, filius Alphaei (Minor • Iustus) • Iacobus, filius Zebedaei (Maior) • Ioannes (Amatus • Evangelista • Patmi) • Iudas Iscariotes • Iudas Thaddaeus • Matthaeus • Philippus • Simon Petrus • Simon Zelotes • Thomas |
---|---|
Posteriores | |
Alia |
Ultima Cena • Actus Apostolorum • Pentecoste • Successio Apostolica |